- ARICIA
- I.ARICIALatii oppid. post Albnum montem in via Appia, abHippolyto Thesei filio conditum; ita dictum ab Aricia, nobili Atticae femina, quam idem fertur adamâsle. In agro Aricino praestantissimi proveniebant porri, de quibus Columella l. 10.Brutia qua tellus et mater Aricia porri.Martial. l. 13. Epigr. 19.Mittit praecipuos nemoralis Aricia porros.Quod ait nemorais, in eo non solus est. Ovid. Fast. l. 6. v. 59.Inspice quos habeat nemoralis Aricia Fastos.Lucan. l. 6. v. 74.Parva Mycenaeae quantum sacrata DianaeDistat ab excelsâ nemoralis Aricia Româ.Eius clivo recumbebant mendici. Martial. l. 2. Epigr. 19.Debet Aricinô conrviva recumbere clivô.Quem tua selicem, Zoile, cena sacit.Idem l. 10. Epigr. 68. v. 4.Dnrus Aricinâ de regione pater.Et l. 12. Epigr. 32. v. 2.Migrare clivum crederes Aricinum.Iuvenalis Sat. 4. v. 117.Dignus Aricinos qui mendicaret ad axes.Persius Sat. 6. v. 55.---- Accedo Bovillas,Clivumque ad Virbi. ----Hoc est, ubi Virbius, i. e. Hippolytus colebatur. Desitu Ariciae ita Strabo. l. 5. Μετὰ δὲ Αλβανον ὄρος Α᾿ρικία ἐςτὶ πόλες ἐπὶ τῆ ὁδῷ τῇ Α᾿πωία, ςτάδιοι δ᾿ ἐσὶν εν τῆς Π῾ώμης ρξ᾿, κοῖλος δ᾿ ἐςτὶν ὁ τόπος, ἔχει δ᾿ ὅμως ἐρυμνην` ἄκραν, i. e. post Albanum montem m via Appia, urbs est Aricia, 160. stadia a Roma, situ concavô, arce tamen editâ, et naturâ loci munita. Ubi in in numero stadiorum ingens est, non dixerim Strabonis errorem, sed exscriptoris mendum. Dionys. enim l. 6. 120. stadia tantum numerat: Συντυγ χάνουσιν, inquit, ἀλλήλοις ἀγχοῦ πόλεως Α᾿ρικείας, ἥ διέχει ςταδίους ἑκατὸν εἴκοσι τῆς Π῾ώμης. Eundem stadiorum numerum habet Philostratus; de vita Apol. l. 3. c. 12. Ε᾿ν τοιαύτῃ καταςτάσει φιλοσοφίας οὔσης, ἔτυχε προσιὼν τῇ Π῾ώμῃ ὁ Α᾿πολλώνιος, ςταδία δ᾿ ἐίκοσι καὶ ἑκατὸν ἀπέχων ενέτυχε τῷ Φιλολάῳ τῷ Κιττιεῖ περεὶ τὸ νέμος τὸ εν τῇ Α᾿ρινείᾳ. In hâc Orestes, oraculô monitus, simulacrum Scythicae Dianae, quod e Taurica regione transtulerat, priusquam Argos peteret, consecravit. Erat ad huius templum nemus, quod vocatur Aricinum, dicente Ovidiô, l. 3. Fast. v. 263.Vallis Aricinae sylvâ percinctus opacâEst locus antiquâ relligione sacer.Hîc iacet Hippolytus loris distractus equorum,Unde nemus nullis illud aditur equis.Nunc Arica, la Riccia, oppidul. est Campaniae Romanae, Ducatus titulô insigne. Ei adiacet lacus Aricinus, nunc Lago di Nemi. Nic. Lloydius.II.ARICIApuella Attica, Hippolyti uxor. postquam ille a Diana in Italiam tranflatus fuisset. Virg. Aen. l. 7. v. 761.Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello,Viribus insignis, quem mater Aricia misitEductum Egeriae lucis. ---- ---- ----
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.